Sunday, 17 December 2017

Pseudo-Matthew: the birth of Mary.




In the course of the first centuries of Christianity, Mary rose to the status of almost a goddess, especially in popular devotion. No wonder that her birth must also have been special. Indeed, her birth was also virginal. It is to some extent a copy of Mary gettimg pregnant by the Holy Spirit, but the story of Hanna at old age getting Samuel (1 Samuel 1:1-28), was also a model. This story is form the beginning of Pseudo-Matthew, an apocryphal gospel, written in the first quarter of the 7th century, but much of its material comes from the (Greek) Gospel of James, written in the latter half of the second century. These and other apocryphal gospels and acts are but little studied outside the world of specialist. A pity, as they show us a Christianity outside official theology and which influence reached far into mediaeval art and literature.

Pseudo-Matthew 1-4.1

1.1. In diebus illis erat vir in Ierusalem nomine Ioachim de tribu Iuda. Hic erat pastor ovium suarum, timens dominum in simplicitate et bonitate sua. Cui nulla erat alia cura nisi gregum suorum, de quarum fructibus alebat omnes timentes deum, et duplicia offerens in timore dei munera in doctrina laborantibus iis qui ministrabant ei. Ergo sive in agnis sive in ovibus sive in lanis sive in omnibus rebus suis quascumque possidere videbatur tres partes faciebat: unam partem dabat orphanis, viduis et peregrinis atque pauperibus; alteram vero partem dabat colentibus deum; tertiam partem sibi et omni domui suae reservabat.

grex, grecis (m.): flock
alo alui altum/alitum (-ere): to nourish
munus muneris (n.): gift
in doctrina laborantibus: occupying themselves with  (religious) teachings. i.e. scribes and priests
qui ministrabant ei:  who served Him (God)
lana: wool
peregrinus: pilgrim
colo colui cultum: to serve
 
2. Haec autem eo faciente multiplicabat et dominus greges suos ita ut non esset homo similis illi in populo Israel. Hoc itaque inchoavit facere quindecim annorum habens aetatem. Cum esset viginti annorum, accepit Annam filiam Achar uxorem ex tribu sua, id est de tribu Iuda, ex genere David. Cumque simul permansissent per annos viginti, filios aut filias ex ea non habuit.

haec eo faciente: abl abs
inchoo (incoho): to start, begin
permaneo permansi: to wait, endure
 
2.1. Factum est autem ut in diebus festis inter eos qui offerebant incensum domino staret Ioachim munera sua parans in conspectu domini. Et accedens ad eum sacerdos nomine Ruben dixit: `Non tibi licet inter sacrificia dei agentes consistere, quia non te benedixit deus ut daret tibi germen in Israel.‘
Passus itaque verecundiam in conspectu populi abscessit de templo domini plorans, et non est domi reversus, sed abiit ad pecora sua secum ducens pastores in montes in longinqua terra, ita ut per quinque menses nullum nuntium potuisset audire de eo Anna uxor eius.
 
accedo accessi: to come near, approach
ut daret tibi germen in Israel: that he gave you offspring (germen –inis , n.) in Israel
passus verecundiam: having suffered shame, ashamed
pecus pectoris (n,): cattle
lonquinquus: distant, far away
 
2. Quae dum fleret in oratione sua et diceret: `Domine Deus Israel fortissime, iam quia filios non dedisti mihi, virum et meum quare tulisti a me? Ecce iam quinque menses sunt quod virum meum non vidi. Et nescio ubi iam moratus sit; vel si mortuum scissem, sepulturam eius fecissem.’ Et dum nimis fleret, ingressa est in pomerium domus suae, prosternens se in oratione, precesque coram domino fudit.
 
quae: Anna
dum: then
iam quia: because already
et: also
moror moratus: to dwell
sepultura: grave, burial
pomerium: court, open space at the entrance of a building
coram (+ abl.): in front of
fundo fudi fusum: to pour out
 
Post haec surgens ab oratione, elevans oculos ad deum vidit nidum passerum in arbore lauri, et emisit vocem ad dominum cum gemitu et dixit: `Domine Deus omnipotens, qui dedisti filios omni creaturae, bestiis et iumentis, serpentibus et volucribus et piscibus, et gaudent omnes super filios suos, me solam a benignitatis tuae dono excludis. Tu enim, deus, nosti cor meum, quia ab initio coniugii mei hoc vovisse me confiteor, ut si tu Deus, dedisses mihi filium aut filiam, obtulissem eos tibi in templo sancto tuo.’

nidus: nest
passer passeris (m.): sparrow
in arbore lauri: in a laurel-tree
gemitus –us (m.): lament
iumentum: draught-cattle
hoc vovisse me confiteor: I confess that I have promised this
 
3. Et dum ista diceret, subito ante faciem eius apparuit angelus domini dicens: `Noli timere, Anna, quoniam in consilio dei est germen tuum: quod enim ex te natum fuerit, erit in admiratione omnibus seculis usque in finem.‘ Et cum haec dixisset, ab oculis eius elapsus est. Illa autem timens et pavens quod vidisset talem visionem et talem audivisset sermonem, demum ingressa in cubiculum iactavit se in lecto, quasi existens mortua. Et tota die ac nocte in tremore nimio ac oratione permansit.

elabor elapsus: to slip away, disappear
demum: finally

 
4. Post haec vero vocavit ad se puellam suam et dixit ad eam: `Vides me viduitate deceptam et in angustia positam; et tu ingredi ad me noluisti?’   
Tunc illa parvo murmure sic respondit dicens: `Si deus conclusit uterum tuum et virum tuum a te abstulit, quid ego tibi factura sum?’ Hoc audiens Anna, emittens vocem cum clamoribus flebat.
 
puella: maid 
me viduitate deceptam et in angustia positam: deceived by my widowhood an placed in a dire situation
 
3.1. Eodem tempore apparuit quidam iuvenis in montibus Ioachim,
ubi greges suos pascebat; dixitque ad eum: `Quare non reverteris ad uxorem tuam?‘  
Dixitque Ioachim: `Per viginti annos eam habui, et noluit ex ea mihi deus dare filios. Ego ergo cum verecundia de templo domini exprobratus exivi. Ut quid revertar ad eam,semel abiectus et valde despectus? Hic ergo cum ovibus meis ero: et quamdiu huius seculi deus mihi lucem concedere voluerit, per manus puerorum meorum pauperibus et orphanis et deum colentibus suas partes libenter tribuam.’

Ioachim: dative
pasco pavi pastum: to pasture
verecundia: shame
exprobro: to blame, reproach
semel: once
valde: very much
despectus: scorned
quamdiu: as long as
puer: servant
suas partes: their fair share
 

2. Et cum haec dixisset, respondit ei iuvenis: `Ego sum angelus Dei, qui apparui hodie uxori tuae flenti et oranti, et consolatus sum eam, quam scias ex semine tuo concepisse filiam, et tu nesciens reliquisti eam. Haec in templo dei erit, et spiritus sanctus requiescet in ea: et beatitudo eius erit super omnes sanctas feminas, ita ut nullus possit dicere aliquam ante eam similem ei fuisse, nec post eam futuram in hoc seculo. Propterea descende de montibus et revertere ad coniugem tuam, quam invenies habentem in utero: excitavit enim deus semen in ea de quo gratias referas deo, et semen eius erit benedictum, et ipsa erit benedicta et mater benedictionis aeternae constituetur.‘

consolor consolatus: to console, comfort
habentem in utero: pregnant
excitavit semen: has brought semen to life
 
 
3. Tunc adorans angelum Ioachim dixit ei: `Si inveni coram te gratiam, sede modicum in tabernaculo meo et benedic servum tuum.‘ Dixitque illi angelus: `Noli dicere te servum sed conservum unius enim servi domini sumus. Sed et cibus meus invisibilis est, et potus meus a nullo mortali potest videri. Ideo me rogare non debes ut intrem tabernaculum tuum; sed si quid mihi daturus eras, offer domino in holocaustum.‘ Tunc Ioachim accepit agnum immaculatum, dixitque ad angelum: `Non ausus essem domino holocaustum offerre nisi iussio tua daret mihi pontificium offerendi.‘ Et dixit illi angelus: `Non ego te ad offerendum invitarem nisi domini voluntatem cognovissem.‘ Cum autem offerret deo Ioachim sacrificium, simul angelus et odor sacrificii cum fumo perrexit ad coelum.
 
tabernaculum: tent
conservus: fellow-slave
cibus: food
potus –us (m.): drink
daturus eras: you wanted to give
holocaustum: burnt-offering
audeo ausus: to dare
nisi iussio tua daret mihi pontificium offerendi: unless by your command He (God) gives me the priestly authority to offer

4. Tunc Ioachim in faciem se prosternens ab hora diei sexta usque ad vesperam iacuit in oratione. Videntes autem pueri ac mercenarii eius qui cum eo erant, nescientes qua de causa iaceret, putabant eum esse mortuum; et accedentes vix elevaverunt eum de terra. Quibus cum visionem angeli enarrasset, nimio timore et admiratione impulsi eum hortabantur ut sine mora visionem angeli perficeret et ad suam coniugem velocriter remearet. Cumque Ioachim in animo suo evolvendo cogitaret si reverteretur an non, contigit ut sopore gravaretur, et ecce angelus, qui ei vigilanti iam apparuerat, apparuit ei in somnis dicens:

mercenarius:  tradesman
vix: with difficulty
remeo: to return
evolvendo = evolvens pondering
contigit ut sopore gravaretur: it happened that he became heavy like in a sleep
vigilanti: when he was awake
 
`Ego sum angelus qui a deo custos tibi datus sum: descende securus et revertere ad Annam, quia misericordiae quas tu et Anna uxor tua fecistis in conspectu altissimi recitatae sunt; vobisque deus talem dabit fructum qualem ab initio nunquam habuerunt prophetae nec sanctus aliquis nec habituri sunt.’  Cum autem Ioachim evigilasset a somno, omnes gregarios ad se vocavit eisque somnium indicavit. Illi vero adoraverunt dominum et dixerunt ei : `Vide ne ultra angeli dicta contemnas. Sed surge proficiscamur hinc, et pascentes greges lento gradu redeamus.’
 
custos costodis (m.): guardian
misericordiae..recitatae sunt: the compassions have been mentioned
gregarius: herdsman
ultra : further
proficiscor profectus: to depart
hinc: from here
lento gradu: with easy pace
 
 
5. Qui cum spatio triginta dierum morando revertentes iam prope essent,ecce angelus domini stanti Annae et oranti apparuit dicens ei: `Vade ad portam quae dicitur porta aurea, et occurre viro tuo in via, quia hodie ad te veniet.’ Illa ergo festinanter perrexit [ad eum] cum puellis suis, et deprecando dominum stans in porta diu expectabat eum. Quae enim nimia expectatione deficeret elevans oculos vidit procul Ioachim venientem cum pecoribus; et occurrens illi ad collum eius se suspendit, agens gratias deo et dicens:

spatio triginta dierum morando (= morantes) : tarrying during a time of 30 days
prope: nearby
occurro occurri occursum (+ dat.): to run to meet
festinanter: hastely
deprecando (= deprecans): praying
diu: for a long time
nimia expectatione: due to waiting for a long time
deficio defeci defectum: to become tired
procul: in the distance
ad collum eius se suspendit: and hang her on his neck

`Vidua eram, et ecce iam non sum; sterilis eram, et ecce iam concepi.’
Itaque adorato domino domum sunt ingressi. Hoc audito factum est gaudium magnum vicinis omnibus et notis eius, ita ut universa terra Israel de ista fama gratularetur.
4. Post haec autem expletis mensibus novem peperit Anna filiam, et vocavit eam Mariam.

adorato domino: abl. abs.
vicinus: neighbour
notus: acquaintance
gratulor gratulatus: to congratulate

Translation:

https://en.wikipedia.org/wiki/Saint_Anne